Cedo qui rationi sanæ repugnat? — Primo, ad eum modum, quod duæ substantiæ, proprietatibus adversæ, coire in unam personam nequeant; ut sunt mortalem et immortalem esse, principium habere et principio carere, mutabilem et immutabilem existere. Deinde, quod dues natures, personam singulæ constituentes, in unam personam convenire itidem nequeant; nam loco unius duas personas esse operteret, atque ita duos Christos existere, quem unum esse, et unam ipsius personam omnes citra omnem controversiam agnoscunt.:
1