Nolens ergo his tam claris testimoniis repugnare, et tamen volens a seipso sibi esse quod credidit quasi componat cum Deo ut partem fidei sibi vendicet, atque illi partem relinquat; et quod est elatius, primam tollit ipse, sequentem dat illi; et in eo quod dicit esse amborum, priorem se, facit posteriorem Deum.:
1