1. Transgressi autem sunt transgressione filii Israel in anathemate: quia Achan, filius Chermi filii Zabdi, filii Zerah de tribu Jehudae abstulit de anathemate: et accensa est excandescentia Jehovae contra filios Israel.