Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: b815d2ed8e700f77c208a954c60a33cbf19757cde32f1165db0115cbea87e399 · 2,587 tekens

Nequaquam ergo credendum est, hyænam unquam mutare naturam: idem enim animal non habet simul ambo pudenda maris et feminæ, sicut nonnulli existimarunt, qui prodigiose hermaphroditos finxerunt, et inter marem et feminam, hanc masculo-feminam naturam innovarunt. Valde autem falluntur, ut qui non animadverterint, quam sit filiorum amans omnium mater et genetrix Natura: quoniam enim hoc animal, hyæna inquam, est salacissimum, sub cauda ante excrementi meatum, adnatum est ei quoddam carneum tuberculum, feminino pudendo figura persimile. Nullum autem meatum habet hæc figura carnis, qui in utilem aliquam desinat partem, vel in matricem inquam, vel in rectum intestinum: tantum habet magnam concavitatem, quæ inanem excipiat libidinem, quando aversi fuerint meatus, qui in concipiendo fetu occupati sunt. Hoc ipsum autem et masculo et feminæ hyænæ adnatum est, quod sit insigniter pathica: masculus enim vicissim et agit, et patitur: unde etiam rarissime inveniri potest hyæna femina: non enim frequenter concipit hoc animal, cum in eis largiter redundet ea, quæ præter naturam est, satio. Hac etiam ratione mihi videtur Plato in Phœdro, amorem puerorum repellens, eum appellate bestiam, quod frenum mordentes, qui se voluptatibus dedunt, libidinosi, quadrupedum cœunt more, et filios seminare conantur. Impios “autem tradidit Deus,” ut air Apostolus, “in perturbationes ignominiæ: nam et feminæeorum mutaverunt naturalem usum in eum, qui est procter naturam: similiter autem et masculi eorum, relicto usu naturali, exarserunt in desiderio sui inter se invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in se recipientes.” At vero ne libidinosissimis quidem animantibus concessit natura in excrementi meatum semen immittere: urina enim in vesicam excernitur, humefactum alimentum in ventrum, lacryma vero in oculum, sanguis in venas, sordes in aures, mucus in hares defertur: fini autem recti intestini, sedes cohæret, per quam excrementa exponuntur. Sola ergo varia in hyænis natura, superfluo coitui superfluam hanc partem excogitavit, et ideo est etiam aliquantisper concavum, ut prurientibus partibus inserviat, exinde autem excæcatur concavitas: non fuit emm res fabricata ad generationem. Hinc nobis manifestum atque adeo in confesso est, vitandos esse cum masculis concubitus, et infrugiferas sationes, et Venerem præposteram, et quæ natura coalescere non possunt, androgynorum conjunctiones, ipsam naturam sequentibus, quæ id per partium prohibet constitutionem, ut quæ masculum non ad semen suscipiendum, sed ad id effundendum fecerit.

Alle records · Zoek op deze hash