Testimonia

Publiek archief van verzamelde, gedownloade, ontdubbelde en geverifieerde teksten.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: b5c76283a7bab24672a6d50bcb99cf1068fa4e34569fd706d816c8d1fc60d7e1 · 1,826 tekens

τῶν ἀποσχισάντων, ὡς ἔτι ἐκ τῆς ἐκκλησίας ὄντων. The Ben. note is “Quod autem addit Basilius, ut adhuc ex Ecclesia exsistentium, non idcirco addit quod schismaticos in Ecclesiæ membris numeraret. Illius verba si quis in deteriorem partem rapiat, facilis et expedita responsio, Nam sub finem hujus, canonis de Encratitis ipsis, id est, de hæreticis incarnationem et Dei singularitatem negantibus, ait sibi non jam integrum esse eos qui huic sectæ conjuncti sunt ab Ecclesia separare, quia duos eorum episcopos sine baptismo ac sine nova ordinatione receperat. Nemo autem suspicabitur Basilium ejusmodi hæreticos ab Ecclesia alienissimos non judicasse. Quare quidquid schismaticis tribuit, in sola baptismi societate positum est. Nam cum Cyprianus et Firmilianus schismaticos et hæreticos ita ab Ecclesia distractos crederent, ut nihil prosus ad eos ex fontibus Ecclesiæ perflueret; Basilius huic sententiæ non assentitur, et in schismaticis quia fidem Ecclesiæ retinent, vestigium quoddam agnoscit necessitudinis et societatis cum Ecclesia, ita ut valida sacramentorum administratio ab Ecclesia ad illos permanare possit. Hinc sibi integrum negat detestandos hæreticos ab Ecclesia separare, quorum baptisma ratum habuerat. Idem docent duo præstantissimi unitatis defensores. Optatus et Augustinus. Quod enim scissum est, inquit Optatus lib. iii. n. 9, ex parte divisum est, non ex toto: cum constet merito, quia nobis et vobis ecclesiastica una est conversatio, et si hominum litigant mentes, non litigant sacramenta. Vid. lib. iv. n. 2. Sic etiam Augustinus lib. i. De baptismo n. 3: Itaque isti (hæretici et schismatici) in quibusdam rebus nobiscum sunt: in quibus autem nobiscum non sunt, ut veniendo accipiant, vel redeundo recipiant, adhortamur. Vid. lib. iii. n. 26. Sic ex Basilio hæretici nobiscum sunt quoad baptisma.”

Alle records · Zoek op deze hash