Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: af234828b419361dc260968f061999b2574d42434fc77cac5909b8752369ff87 · 535 tekens

Nec enim omni tempore quo Christus Filius Dei fuit, Deus etiam fuit. Filium enim Dei esse, ad nativitatem etiam referri, et ob ortum ipsum aliquem Dei Filium appelari posse nemo non intelligit. At Deum (præter unum illum Deum) nemo esse potest, nisi propter similtudinem cum Deo. Itaque tunc cum Christus Deo similis factus esset per divinas quæ in ipso erant qualitates, summo jure eatenus Dei Filius, qua Deus, et vicissim eatenus Deus, qua Dei Filius. At ante obtentam illam cum Deo similitudinem Deus proprie dici non potuit.: 1

Alle records · Zoek op deze hash