Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: aed164805abc1c17ed403c21283271d7c39d8e85a46b3d41ca4ddedd543da060 · 668 tekens

Ita argumentor, quoties regnum Davidi usque in seculum promissum est tale necesse fuit, ut posteri ejus, in quibus hæc promissio impleri debebat, haberent: sed regnum mundanum Davidi usque in seculum promissum est, ergo regnum mundanum posteri Davidis ut haberent necesse est: et per consequens, rex file, quem prophetæ ex hac promissione post captivitatem Babylonicam regnaturum promiserunt, perinde ut cæteri posteri Davidis, mundanum regnum debuit habere. Quod quia Jesus ille non habuit (non enim regnavit ut David et posteri ejus), sed dicitur habere coeleste regnum, quod est diversum a mundano regno; ergo Jesus ille non est rex quem prophetæ promiserunt.: 1

Alle records · Zoek op deze hash