Si quis, aut privatus aut publicus, eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Hæc pœna apud eos est gravissima. Quibus ira est interdictum, ii numero impiorum et sceleratorum habentur: iis omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant; neque iis petentibus jus redditur, neque honos ullus communicatur. His autem omnibus Druidibus præest unus, qui summam inter eos habet authoritatem. Hoc mortuo, si quis ex reliquis excellit dignitate, succedit: at si sunt plures pares, suffragio Druidum allegitur, nonnunquam etiam armis de principatu contendunt.:
1