Sæpe mecum cogitavi unde tam suadibilis sit ipsa Scriptura, unde tam potenter influat in animos auditorum, unde tantum habeat energiæ, ut non ad opinandum tantum, sed ad solide credendum omnes inflectat? Non est hoc imputandum rationum evidentiæ, quas non adducit; non artis industriæ aut verbis suavibus ad persuadendum accommodatis, quibus non utitur. Sed vide an id in causa sit, quod persuasi sumus eam a prima veritate fluxisse? Sed unde sumus ita persuasi nisi ab ipsa? quasi ad ei credendum nos sui ipsius contrahat authoritas. Sed unde oro hanc anthoritatem sibi vendicavit? Neque enim vidimus nos Deum concionantem, scribentem, docentem; tamen, ac si vidissemus, credimus et tenemus a Spiritu Sancto fluxisse quæ legimus. Forsan fuerit hæc ratio firmiter adhærendi, quod in ea veritas sit solidior, quamvis non clarior; habet enim omnis veritas vim inclinativam, et major majorem, et maxima maximam. Sed cur ergo non omnes credunt evangelio? Respond.:
1