ἡμεις ἐχρησάμεθα τῷ ἅλφα ἕως τοῦ ὠ ὑμεῖς δὲ ἑαυτοὺς ἀπεδώκατε The passage is obscure and perhaps corrupt. Schulze’s note is “Nisi mendosus sit locus, quod quidem suspicabatur Camerarius, sensus talis esse videtur: ‘Nos quidem primis usi sumus ad extrema,’ h.e. omnia adhibuimus et tentavimus ad pacem restituendam et cohibendas vexationes, ‘vos vero impotentiæ obsecuti estis.’ Alias interpretationes collegit suamque addidit Valesius.” The note of Valesius is as follows: hic locus valde obscurus est. Et Epiphanius quidem scholasticus ita eum vertit: et nos quidem subjicimur ei qui primus est et novissimus: vos autem vobismet arrogatis. Quæ interpretatio, meo quidem iudicio, ferri non potest. Camerarius vero sic interpretatur: nos quidem ordine a primo ad ultimum processimus tractatione nostra: ipsi vero vosmet ipsos abalienastis. At Christophersonus ita vertit: nos patientia semper a principio usque ad finem usi sumus: vos contra animi vestri impotentiæ obsecuti estis…mihi videtur verbum χρῆσθαι hoc loco idem significari quod communicare et commercium habere. Cujus modi est illud in Evangelio: non coütuntur Judæi Samaritanis. (Johon IV. 9.)