Saul invidiæ stimulo suscitatus et malo spiritu sæpe arreptus, cum David occidere vellet, et ipse David tunc cum Samuele et cæterorum prophetarum cuneo prophetaret, misit Saul nuncios et ipsum interficiendum de medio prophetarum rapere jubet. — Sed et ipse cum inter prophetas venerat prophetabat. — Quoniam Spiritus Sancti verba non dicentium merito pensantur, sed ipsius voluntate ubicunque voluerit proferuntur. At vero quidam in hoc loco æstimant quod Saul non Divino Spiritu sed malo illo quo sæpe arripiebatur per totum illum diem prophetaret … Sed qualiter hoc sentiri potest cum ita scribitur; et factus est super eum Spiritus Domini et ambulans prophetabat? nisi forte sic in hoc loco accipitur Spiritus Domini quomodo et alio loco Spiritus Domini malus Saul arripiebat. Verumtamen ubicunque sine additamento Spiritus Dei vel Spiritus Domini vel Spiritus Christi in Scripturis sanctis invenitur, Spiritus Sanctus esse a nullo sano sensu dubitatur. Ubicunque vero cum additamento Spiritus Domini malus dicitur esse, intelligitur diabolus esse, qui Domini:
1