Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: a40437b85cc2581c48434238ee2c84d17bfb7fa71850594e597889c4c7202e6a · 480 tekens

Quoniam fideles Christiani, nec argumentis, nec tormentis, nec blandimentis adduci possunt, vel inclinari, ut veritatem quam credunt vel ore tenus negent; quod nemo peritus alicujus scientiæ faceret, si acerrimis tormentis cogeretur scientiam suam de conclusione aliqua geometrica vel arithmetica retractare. Stultus enim et ridiculus esset geometra, qui pro sua scientia in controversiis geometricis mortem auderet subire, nisi in quantum dictat fides, non esse mentiendum.: 1

Alle records · Zoek op deze hash