‘Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult;’ unde dicentes operatricem, et ut ita dicam, distributricem naturam Spiritus Sancti, non abducamur ab his qui dicunt, operationem et non substantiam Dei esse Spiritum Sanctum. Et ex aliis quoque plurimis locis subsistens natura demonstratur Spiritus Sancti.:
1