Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: a09fd2adb79d27ab490501d60aac2aa6a78fe60514d0cd6bd38a7ec57482ba7c · 1,021 tekens

Diligam te, Domine, et gratias agam, et confitear nomini tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria opera mea. Gratiæ tuæ deputo et misericordia tuæ quod peccata mea tanquam glaciem solvisti, gratiæ tuæ deputo et quæcunque non feci mala; quid enim non facere potui qui etiam gratuitum facinus amavi? Et omnia mihi dimissa esse fateor, et quæ mea sponte feci mala, et quæ te duce non feci. Quis est hominum, qui suam cogitans infirmitatem, audet viribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam, ut minus amet te, quasi minus ei necessaria fuerit misericordia tua, quâ condonas peccata conversis ad te? Qui enim vocatus ad te secutus est vocem tuam et vitavit, et quæ me de meipso recordantem et fatentem legit, non me derideat ab eo medico ægrum sanari, a quo sibi prestitum est ut non ægrotaret, vel potius ut minus ægrotaret; et ideo te tantundem imo vero amplius diligat, quia per quem me videt tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum languoribus non implicari: 1

Alle records · Zoek op deze hash