Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: a079b91df1eee5dfdde88194ad6609ebcc0511eb144f3e87433810ede99025ae · 1,464 tekens

Quodnam eat discrimen inter veteris, et novi fœderis peceatorum expiationem? — Expiatio peccatorum sub novo fodere non solum distat ab expiatione peccatorum sub vetere plurimum, verum etiam longe præstantior et excellentior est: id vero duabus potissimum de causis. Prior est, quod sub vetere fœdere, iis tantum peccatis expiatio, per illa legalia sacrificia, constituta fuit, quæ per imprudentiam vel per infirmitatem admissa fuere, unde etiam infirmitates et ignorantiæ nuncupabantur. Verum pro peccatis gravioribus, quæ transgressiones erant mandati Dei manifestsæ, nulla sacrificia instituta fuerant, sed mortis pœna fuit propesita. Quod si talia Deus alicui condonabat, id non vi fœderis fiebat, sed misericordia Dei singulari, quam Deus citra fœdus, et quando et cui libuit exhibebat. Sub novo vero fœdere peccata expiantur, non solum per imprudentiam et infirmitatem admissa, verum etiam ea quæ apertissimorum Dei mandatorum sunt transgressiones, dummodo is cui labi ad eum modum contigerit, in eo non perseveret, verum per veram pœnitentiam resipiscat, nec ad illud peccatum amplius relabatur. Posterior vero causa est, quod sub prisco fœdere ad eum modum peccatorum expiatio peragebatur, ut pœna temporaria tantum ab iis quorum peccata expiabantur tolleretur; sub novo vero ea est expiatio, ut non solum pœnas temporarias, verum etiam æternas amoveat, et loco pœnarum, æternam vitam, in fœdere promissam, iis quorum peccata fuerint expiata, offerat.: 1

Alle records · Zoek op deze hash