Nam quod semel per escarum
abundantian concretus fuerit in medullis, necesse est egeri atque ab
ipsa naturæ lege propelli, quæ exuberantiam cujuslibet umoris
superflui velut noxiam sibi atque contrariam in semet ipsa residere non
patitur ideoque rationabili semper et æquali est corpus nostrum
parsimonia castigandum, ut si naturali hac necessitate commorantes in
carne omnimodis carere non possumus, saltim rarius nos et non amplius
quamtrina vice ista conluvione respersos totius anni cursus inveniat,
quod tamen sine ullo pruritu quietus egerat sopor, non fallax imago
index occultæ voluptatis eliciat.