Quaeritamen potest, si tota natura peccati sordibus infecta est, cur tantum una in parte corporis deformitas appareat. Neque enim faciem vel pectus operiunt Adam et Heva: sed tantum pudenda quae vocamus. Hac occasione factum esse arbitror ut vulgo non aliam vitae corruptelam agnoscerent quam in libidine venerea. Atqui expendere debebant, non minorem fuisse in oculis et auribus verecundiae causam, quam in parte genitali, quae peccato nondum foedata erat: quum aures et oculi inquinassent Adam et Heva, et diabolo quasi arma praebuissent. Sed Deo fuit satis, extare in corpore humano aliquam pudendam notam, quae nos peccati commonefaciat:
1