3. Ecce ego corrumpo (vel perdo) vobis semen (vertunt Graeci, brachium; sed decepti sunt in una litera,) et spergam stercus super facies vestras, stercus solemnitatum vestrarum; et tollet vos ad se (alii vertunt, tollet vos ad ipsum; sed coacta est illa expositio.)