Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 9a08878211b2e3c0e71a8263af5da807b0b3607950af8254ee3834a180b10312 · 927 tekens

Ariani Christo divinum cultum non.tribuerunt. Atqui longe præstat Trinitarium esse quam Christo divinum cultum non tribuere. Imo Trinitarius (meo quidem judicio) modo alioqui Christi præcepta conserver, nec ulla ratione eos persequatur, qui Trinitarii non sunt sed potius cum ipsis fraterne conferre, ac veritatem inquirere non recuset, merito Christianus dici debet. Qui vero Christum divina ratione non colit, is hullo mode Christianus dici potest: Quocirca non est dubitandum, quin Deo minus displicuerunt Homo-ousiani Trinitarii, quam vulgus Arianorum. Quid igitur mirum, si cum totus fere orbis Christianus in has duas (ut ita dicam) factiones divisus esset Deus visionibus et miraculis testari voluisset utram ipsarum viam salutis vel adhuc retineret, vel jam abjecisset. Adde Arianos acerrime tunc persecutos fuisse miseros Homo-ousianos, idque diu et variis in locis: quare merito se Deus Arianis iratum ostendit.: 1

Alle records · Zoek op deze hash