1. Sermo qui fuit ad Jeremiam, ad omnem populum Jehudah (sed לע accipitur etiam hic diverso sensu: sermo enim directus fuit ad Jeremiam ut esset illius testis ac proeco, deinde ad populum ut tandem perveniret ex ore Jeremioe ad omnes Judoeos quod uni dictum fuerat) anno quarto Joakim filii Josiae regis Jehudah: hic est annus primus Nebuchadnezer regis Babel.