Audiam et intelligam quomodo fecisti cœlum et terram. Scripsit hoc Moses; scripsit et abiit, transivit hinc ad te. Neque nunc ante me est; nam si esset, tenerem eum, et rogarem eum, et per te obsecrarem, ut mihi ista panderet; et præberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore ejus. At si Hebræa voce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum, nec inde mentem meam quidquam tangeret; si autem Latine, scirem quid diceret. Sed unde scirem an verum diceret? quod si et hoc scirem, num et ab illo scirem? Intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis, nec Hebræa, nec Græca, nec Latina, nec barbara, veritas, sine oris et linguæ organis, sine strepitu syllabarum diceret, ‘Verum dicit;’ at ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, ‘Verum dicis.’ Cum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus vera dixit, veritas, te Deus meus rogo, parce peccatis meis; et qui illi servo tuo dedisti hæc dicere, da et mihi hæc intelligere;:
1