Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 95cb9d054e7df3557a5b35e751932329ea062343e5e2bd1f8ed05ebf7a3c59f4 · 492 tekens

Ad hæc vero quod nos Deo reconciliarit quid affers? — Primum, nusquam Scripturam asserere Deum nobis a Christo reconciliatum, verum id tantum, quod nos per Christum, aut mortem ejus, simus reconciliati, vel Deo reconciliati, ut ex omnibus locis quæ de hac reconciliatione agunt videre est. Quare nullo modo ex iis omnibus locis ea satisfactio extrui potest. Deinde vero quod aperte in Scripturis extat, Deum nos sibi reconciliasse, id opinionem adversariorum prorsus falsam esse evincit: 1

Alle records · Zoek op deze hash