“Non
solus Basilius hanc consuetudinem secutus. Auctor
constitutionum apostolicarum sic loquitur lib. vi.
cap. 14: Qui corruptam retinet, naturæ legem
violat: quando quidem qui retinet adulteram, stultus est et
impius. Abscinde enim eam, inquit, a carnibus tuis.
Nam adjutrix non est, sed insidiatrix, quæ mentem ad alium
declinarit. Canon 8, Neocæsariensis laicis,
quorum uxores adulterii convictæ, aditum ad ministerium
ecclesiasticum claudit; clericis depositionis pœnam irrogat, si
adulteram nolint dimittere. Canon 65 Eliberitanus sic
habet: Si cujus clerici uxor fuerit mæchata, et
scierit eam maritus suus mæchari, et non eam statim projecerit,
nec in fine accipiat communionem. Hermas lib. i,
c. 2, adulteram ejici jubet, sed tamen pœnitentem
recipi. S. Augustinus adulterium legitimam esse dimittendi
causam pronuntiat, sed non necessariam, lib. ii. De Adulter.
nuptiis, cap. 5, n. 13.”