4. Et dixerunt ad Pharaonem, Ut peregrinaremur in hac terra, venimus, quia non est pascuum pecudibus, quae sunt servis tuis: gravis enim fames est in terra Chenaan: nunc igitur habitent quaeso servi tui in terra Gosen.