Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 92aabcbe28791efd94dd64bb9fc7f612b3110502fa653aef37c8031a58b0d907 · 539 tekens

Hæc testimonia agunt de peccato voluntario; ex iis itaque effici nequit peccatum originis. Quod autem ad primum attinet, Moses id peccatum ejusmodi fuisse docet cujus causa pœnituisse Deum quod hominem creasset, et eum diluvio punire decrevisset; quod certe de peccato quod homini natura inesset, quale peccatum originis censeat, affirmari nullo pacto potest. In altero vero testimonio docet, peccatum homi-nis eam vim habiturum non esse, ut Deus mundum diluvio propter illud puniret; quod etiam peccato originis nullo modo convenit.: 1

Alle records · Zoek op deze hash