22. Quum autem rixati fuerint viri, et percusserint mulierem praegnantem ut egrediatur foetus ejus, nec tamen sequatur mors, puniendo punietur quemadmodum imposuerit ei maritus mulieris, et solvet apud judices.