cf. Can. xxii. p. 228. The Ben. note is “Laborant Balsamon et Zonaras in hoc canone conciliando cum vicesimo secundo, atque id causæ afferunt, cur in vicesimo secundo quatuor anni, septem in altero decernantur, quod Basilius in vicesimo secundo antiqua Patrum placita sequatur, suam in altero propriam sententiam exponat. Eundem hunc canonem Alexius Aristenus, ut clarum et perspicuum, negat explicatione indigere. Videbat nimirum doctissimus scriptor duplicem a Basilio distingui fornicationem, leviorem alteram, alteram graviorem levior dicitur, quæ inter personas matrimonio solutas committitur: gravior, cum conjugati hominis libido in mulierem solutam erumpit. Priori anni quatuor, septem alteri imponuntur. Manifesta res est ex canone 21, ubi conjugati peccatum cum soluta fornicationem appellat Basilius, ac longioribus pœnis coerceri, non tamen instar adulterii, testatur. In canone autem 77 eum qui legitiman uxorem dimittit, et aliam ducit, adulterum quidem esse ex Domini sententia testatur, sed tamen ex canonibus Patrum annos septem decernit, non quindecim, ut in adulterio cum aliena uxore commisso. Secum ergo non pugnat cum fornicationi nunc annos quatuor, nunc septem, adulterio nunc septem, nunc quindecim indicit. Eamdem in sententiam videtur accipiendus canon quartus epistolæ Sancti Gregorii Nysseni ad Letoium. Nam cum fornicationi novem annos, adulterio decem et octo imponit, gravior illa intelligenda fornicatio, quam conjugatur cum soluta committit. Hinc ilium adulterium videri fatetur his qui accuratius examinant.