Qua ratione locum hunc totum intelligis? — Ad eum modum, quod Christus, qui in mundo, instar Dei, opera Dei efficiebat, et cui, sicut Deo, omnia parebant, et cui divina adoratio exhibebatur, — ita volente Deo, et hominum salute exigente, — factus est tanquam servus et mancipium, et tanqusm unus ex aliis vulgaribus hominibus, cum ultro se capi, vinciri, cædi, et occidi permiserat.:
1