de
Incar. Dom. Sac. vi. II. Ed. Ben. p. 716. The Latin of Ambrose, which
is not exactly rendered by Theodoret, is as follows:—"Sic
scriptum est, inquiunt, quia Verbum caro factum est (Ioan 1, 14).
Scriptum est, non nego: sed considera quid sequatur; sequitur enim: Et
habitavit in nobis, hoc est, illud Verbum quod carnem suscepit, hoc
habitavit in nobis, hoc est, in carue habitavit humana.
"Miraris ergo quia scriptum est:
Verbum caro factum est, cum caro assumpta sit a Dei Verbo: quando de
peccato quod non habuit, scriptum est quia peccatum factus est, hoc
est, non natura operationeque peccati, utpote in similitudinem carnis
peccati factus: sed ut peccatum nostrum in sua carne crucifigeret,
susceptionem pro nobis infirmitatum obnoxii jam corporis peccati
carnalis assumpsit.
Desinant ergo dicere
naturam Verbi in corporis naturam esse mutatam; ne pari interpretatione
videatur natura Verbi in contagium mutata peccati Aliud est enim quod
assumpsit, et aliud quod assumptum est.”