Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 8eccb1df96f435b03f14d67fd570a4bab10b56242bf87664ab78fcc9a6ab0936 · 1,372 tekens

Humana ergo continentia, ea, inquam, quæ est ex sententia philosophorum Græcorum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in factis ei non inservire; quæ est autem ex nostra sententia continentia, non concupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam a concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari continentia, nisi gratia Dei. Et ideo dixit: “Petite, et dabitur vobis.” Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo corpore erat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret. Quemadmodum autem melius est sanum esse, quam ægrotantem disserere de sanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce; et quæ est ex veritate continentia, ea quæ docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic tenebræ: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescat a corporea operatione, at memoria cum eo, quod non est præsens, congreditur. Generatim autem nobis procedar oratio de matrimonio, nutrimento, et aliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, velimus autem ea sola, quæ sunt necessaria. Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis; et eum, qui uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere oportet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat uxorem, quam debet diligere, honesta et moderata voluntate operam dans liberis. Non enim “carnis curam gerere ad concupiscentias” didicimus; “honeste autem tanquam in die,”

Alle records · Zoek op deze hash