vocetur Pater Domini nostri Jesu Christi. Secundus modus est, quia Jesus Christus ratione muneris illius, quod a Patre speciali mandato impositum ei fuit, ut rex Israelis esset, promissus ille per prophetas, et prævisus ante secula Filius Dei vocatur. Tertius modus est, quia a Patre ex mortuis in vitam immortalem suscitatus, et veluti ex utero terræ, nulla mediante matre, denuo genitus est. Quartus modus est, quia Jesus Christus ex morte suscitatus, hæres ex asse constitutus est in domo Patris sui, ac proinde bonorum onmium cœlestium, et Patris sui ministrorum omnium sive angelorum dominus.:
1