Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 8d2976a957bff46676ef083dedeb923c1837e322699b7571bdd4b4e84486f03b · 960 tekens

Aut verba Christi sine ullo prorsus tropo interpretanda sunt, et proinde ex ipsis ducta argumentatio vestra, penitus dissolvetur: aut si tropus aliquis in Christi verbis, admittendus eat, non videmus cur non potius dicamus, ideo dixisse Christum filium hominis fuisse in cœlo antequam post resurrectionem eo ascenderet, quia jam ante iliad tempus, non modo in cœlo mente, et cogitatione perpetuo versabatur, verum etiam omnia cœlestia, id est arcana quæque divinissima, et ipsa omnia quæ in cœlo sunt, et fiunt, adeo cognita et perspecta habebat, ut ea tanquam præsentia intueretur: et ita quamvis in terris degens, in ipso tamen cœlo commorari dici possit, Nam in cœlo antequara moreretur revera esse potuit, postquam ex Maria natus est: nec solum potuit, sed (ut ita dicamus) debuit; si enim homo ille Paulus Christi servus, ad tertium usque cœlum ante mortem raptus est, nullo pacto nobis verisimile sit, Christum ipsum ants mortem in cœlo non fuisse.: 1

Alle records · Zoek op deze hash