De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid præ terisse videamur; quæ quamquam in operto latent, sensum tamen atque intelligentiam latere non possunt. Vena in maribus, quæ seminium continet, duplex est, paulo interior, quam illud humoris obscœni receptaculum. Sicut enim renes duo sunt, itemque testes, ita et venæ seminales duæ, in una tamen compage cohæ rentes; quod videmus in corporibus animalium, cum interfecta:
1