The Ben. Ed.
note: “Sæpe vituperantur apud sanctos Patres,
qui sacra in privatis ædibus sive domesticis oratoriis
celebrant. Hinc Irenæus, lib. iv. cap. 26,
oportere ait eos, qui absistunt a principali successione et
quocunque loco colligunt, suspectos habere, vel quasi hæreticos
et malæ sententiæ, vel quasi scindentes et elatos et sibi
placentes; aut rursus ut hypocritas quæstus gratia et vanæ
gloriæ hoc operantes. Basilius, in Psalm xxvii. n.
3: Non igitur extra sanctam hanc aulam adorare oporet, sed
intra ipsam, etc. Similia habet Eusebius in eundem
psalmum, p. 313. Sic etiam Cyrillus Alexandrinus in
libro adversus Anthropomorphitas, cap. 12, et in libro decimo
De adorat., p. 356. Sed his in locis perspicuum est
hæreticorum aut schismaticorum synagogas notari, vel quas vocat
Basilius, can. 1. παρασυναγωγάς,
sive illicitos conventus a presbyteris aut episcopis rebellibus
habitos, aut a populis disciplinæ expertibus. At interdum
graves causæ suberant, cur sacra in privatis ædibus
impermissa non essent. Ipsa persecutio necessitatem hujus rei
sæpe afferebat, cum catholici episcoporum hæreticorum
communionem fugerent, ut Sebastiæ ecclesiarum aditu
prohiberentur. Minime ergo mirum, si presbyteris Antiochenis
eam sacerdotii perfunctionem Basilius reliquit, quæ et ad
jurisjurandi religionem et ad temporum molestias accommodata
videbatur. Synodus Laodicena vetat, can. 58, in
domibus fieri oblationem ab episcopis vel presbyteris.
Canon 31. Trullanus id clericis non interdicit, modo
accedat episcopi consenus. Non inusitata fuisse ejusmodi sacra
in domesticis oratoriis confirmat canon Basilii 27, ubi
vetatur, ne presbyter illicitis nuptiis implicantus privatim aut
publice sacerdotii munere fungatur. Eustathius Sebastenus
Ancyræ cum Arianis in domibus communicavit, ut ex pluribus
Basilii epistolis discimus, cum apertam ab eis communionem impetrare
non posset.”