cf.
Can. xxii. p. 228. The Ben. note is “Laborant
Balsamon et Zonaras in hoc canone conciliando cum vicesimo secundo,
atque id causæ afferunt, cur in vicesimo secundo quatuor anni,
septem in altero decernantur, quod Basilius in vicesimo secundo
antiqua Patrum placita sequatur, suam in altero propriam sententiam
exponat. Eundem hunc canonem Alexius Aristenus, ut clarum et
perspicuum, negat explicatione indigere. Videbat nimirum
doctissimus scriptor duplicem a Basilio distingui fornicationem,
leviorem alteram, alteram graviorem levior dicitur, quæ inter
personas matrimonio solutas committitur: gravior, cum
conjugati hominis libido in mulierem solutam erumpit. Priori
anni quatuor, septem alteri imponuntur. Manifesta res est ex
canone 21, ubi conjugati peccatum cum soluta
fornicationem appellat Basilius, ac longioribus pœnis coerceri,
non tamen instar adulterii, testatur. In canone autem 77 eum
qui legitiman uxorem dimittit, et aliam ducit, adulterum quidem esse
ex Domini sententia testatur, sed tamen ex canonibus Patrum annos
septem decernit, non quindecim, ut in adulterio cum aliena uxore
commisso. Secum ergo non pugnat cum fornicationi nunc annos
quatuor, nunc septem, adulterio nunc septem, nunc quindecim
indicit. Eamdem in sententiam videtur accipiendus canon
quartus epistolæ Sancti Gregorii Nysseni ad Letoium. Nam
cum fornicationi novem annos, adulterio decem et octo imponit,
gravior illa intelligenda fornicatio, quam conjugatur cum soluta
committit. Hinc ilium adulterium videri fatetur his qui
accuratius examinant.