Of the same from the same
book: Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo, et secundum
plenitudinem temporum in semetipso provecturus in Deum hominem hunc per
omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se filium Dei credi doceret,
et hominis filium prædicari admoneret: locutus et gerens homo
universa quae Dei sunt, loquens deinde et gerens Deus universa quae
hominis sunt; ita tamen, ut ipso illo utriusque generis sermone numquam
nisi cum significatione et hominis locutus et Dei sit; uno tamen Deo
patre semper ostenso, et se in natura unius Dei per nativitatis
veritatem professo: nec tamen se Deo patri non et filii honore et
hominis conditione subdente: cum et nativitas omnis se referat ad
auctorem, et caro se universa secundum Deum profiteatur infirmam. Hinc
itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut
quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum naturae
divinae infirmitatem mentiantur: et quia unus atque idem est loquens
omnia quae loquitur de se ipso omnia eum locutum esse
contendant.
Nec sane negamus, totum
illum qui ejus manet, naturae suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus
et homo et Deus est; et neque cum homo, tum primum Deus; neque cum
homo, tum non etiam et Deus; neque post hominem in Deo non totus homo
totus Deus; unum atque idem necesse est dictorum ejus sacramentum esse,
quod generis. Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei
tamen atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in
tempore confiteberis, Dei atque hominis in tempore dicta dijudica. Cum
vero ex homine et Deo rursus totius hominis, totius etiam Dei tempus
intelligis, si quid illud ad demonstrationem ejus temporis dictum est,
tempori coaptato quae dicta sunt: ut cum aliud sit ante hominem Deus,
aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et Deum totus homo totus
Deus; non confundas temporibus; et generibus dispensationis
sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum, alium ei in
sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc
morituro, alium jam aeterno. Nostri igitur causa haec omnia Jesus
Christus manens et corporis nostri homo natus secundum consuetudinem
naturæ nostræ locutus est, non tamen omittens naturæ
suae esse quod Deus est. Nam tametsi in partu ac passione ac morte
naturæ nostræ rem peregit, res tamen ipsas omnes virtute
naturæ suæ gessit.—