Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 8b591f1c6500d7ce041c1b00ff7584e81a3a74ad00f16abf18a4c4a50fcaa959 · 650 tekens

sunt ordinati, — usque adeo firmas tecum esse censebimus, ut quoties tali cuipiam pseudoepiscopo Deus concesserit, ad verum Christianismum transire, omnis ilia istiusmodi ordinationis impuritas simul expurgata censeatur? Imo quia sic animum per Dei gratiam mutavit, quo ore, quo pudore, qua conscientia papismum quidem detestabitur, suam autem inordinatissimam ordinationem non ejurabit? aut si, ejuret, quomodo ex illius jure auctoritatem dicendi habebit? Nec tamen nego quin tales, si probe doctrinam veram tenere, si honestis moribus præditi, si ad gregem pascendum apti comperiantur, ex pseudoepiscopis novi pastores, legitimè designentur.: 1

Alle records · Zoek op deze hash