Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 887d2695bb8b82a8343a530766a958e170c0c674a0aba127d08749df368a2d47 · 467 tekens

3. Atqui projeceras me in profundum, in cor marium, et fluvius circumdedit me; omnes conflictus tui (sed hac voce intelligit undas quae inter se confligunt; scimus enim esse varias collisiones, ideo vertunt aliqui, contritiones tui, nam שחר significat proprie confligere et frangere; perinde est igitur ac si diceret, omnes fracturae tuae et collisiones super me transierunt, et explicat quid velit, quum dicit) fluctus tui super me transierunt.

Alle records · Zoek op deze hash