Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 85cddcfacdd137b481d4af2d68648870845efea05c55ba636f3d9e36790d52bc · 637 tekens

4. Et tu ecce (hoc est, quantum ad te,) ego ecce solvi te hodie a manicis (vel, cathenis, sed potius, a manicis, quoniam addit) quae erant super manus tuas (ideo perperam alii, vertunt, compedes, quia non ligantur compedibus;) si bonum in oculis tuis fecerit, ut venias (hoc est, si tibi placuerit venire) Babylonem, venias; ego autem ponam oculum meum super te; si autem malum in oculis tuis fuerit, ut venias Babylonem, desine (cessa, veI, supersedeas:) ecce tota regio coram facie tua est, ad bonum et rectum in oculis tuis, ad proficiscendum (hoc est, quod fuerit bonum et rectum in oculis tuis,) ut illic eas, eas.

Alle records · Zoek op deze hash