Poteram nunc ego ipsorum quoque genitalium membrorum mirificam rationem tibi exponere, nisi me pudor ab hujusmodi sermone revocaret: itaque a nobis indumento verecundiæ, quæ sunt pudenda velentur. Quod ad hanc rem attinet, queri satis est, homines impios ac profanos summum nefas admittere, qui divinum et admirabile Dei opus, ad propagandam successionem inexcogitabili ratione provisum et effectum, vel ad turpissimos quæ stus, vel ad obscœnæ libidinis pudenda opera convertunt, ut jam nihil aliud ex re sanctissima petant, quam inanem et sterilem voluptatem.