Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 7965c9de6f9b037073f4d4d1f8760fdeecd687f42b010a758f0a6a708ea292b7 · 739 tekens

4. In die illo tollent super eos parabolam, et lugebunt (sunt quidem verba singularis numeri, ישא et נהה; caeterum indefinita est locutio; nam qui subau diunt conductios homines, quibus solebat injungi haec provincia, ut lugubres cantus conciperent ad cladem aliquam, nescio an assecuti sint mentem Prophetae: tamen hoc relinquo in medio, quia alibi vidimus fuisse tunc cantores in luctu, quemadmodum etiam alibi erunt Praeficae, hoc est, mulieres lamentatrices; caeterum malo indefinite accipere; Tollent igitur super vos parabolam et lugebunt) luctu lamentabili (vel, lamento lamenti,) dicendo, Vastando vastati sumus; partem populi mei mutavit; quomodo tollent a nobis ad restituendum? Agros nostros dividet.

Alle records · Zoek op deze hash