Nondum omnia castitatis officio exsecutus sum: quam Deus fion modo intra privatos parietes, sed etiam præ scripto lectuli terminat; ut cum quis hobeat uxorem, neque servam, neque liberam habere insuper velit, sed matrimonio fidem server. Non enim, sicut juris publici ratio est, solo mulier adultera est, quæ habet allure, maritus outem, etiam si plures habeat, a crimine adulterii solutus est. Sed divina lex ira duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari jure conjungit, ut adulter habeatur, quisquis compagem corporis in diversa distraxerit. Nec ob aliam cansam Deus, cam cæteras animantes suscepto fœtu maribus repugnare voluisset, solam omnium mulierem patientem viri fecit; scilicet ne fœminis repugnantibus, libido cogeret viros aliud appetere, eoque facto, castitatis gloriam non tenerent. Sed neque mulier virtutem pudicitiæ caperet, si peccare non posset. Nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quod suscepto foe tu mari repugnat? Quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum veniat, si admiserit. Nulla igitur laus est, non facere quod facere non possis. Ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed voluntaria. Servanda igitur fides ab utroque alteri est: immo exemplo continentia: docenda uxor, ut se caste gerat. Iniquum est enim, ut id exigas, quod præ stare ipse non possis. Quæ iniquitas effecit profecto, ut essent adulteria, foe minis ægre ferentibus præ stare se fidem non exhibentibus mutuam charitatem. Denique nulla est tam perditi pudoris adultera, quæ non hanc causam vitiis suis præ tendat; injuriam se peccando non facere, sed referre. Quod optime Quintilianus expressit: Homo, inquit, neque alieni matrimonii abstinens, neque sui custos, quæ inter se natura. connexa sunt. Nam neque maritus circa corrumpendas aliorum conjuges occupatus potest vacare domesticæ sanctitati; et uxor, cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitara, out imitari se putat, out vindicari.