Testimonia

Publiek archief van verzamelde en verwerkte bronrecords.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 790d27cde88fa3aaca4487cbcfd02f5007e68edab05c332732947b335284ab9a · 1,207 tekens

Hilary of Poictiers, †a.d. 368. The treatise quoted is known as “de Trinitate,” and “contra Arianos,” as well as “de Fide.” The Greek of Theodoret differs considerably from the Latin. Of the first extract the original is nescit plane vitam suam nescit qui Christum Jesum ut verum Deum ita et verum hominem ignorat. Et ejusdem periculi res est, Christum Jesum vel Spiritum Deum, vel carnem nostri corporis denegare. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in coelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, qui est in coelis. Haec Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus dominus majestatis docebat; Mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus et illo ipso inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus existeus, dum ipse ex unitis in idipsum naturis naturae utriusque res eadem est; ita tamen, ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursus Deus manendo non esset. Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri: neque Deum nescire quod homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit.

Alle records · Zoek op deze hash