clarum est utique præceptum, quod dicit: “Non concupisces uxorem propinqui tui,” loqui de gentibus: ut cum quis secundum legera et ab uxore proximi eta sorore abstinuefit, aperte audiat a Domino: “Ego autem dico, non concupisces.” Additio autem hujus particulæ “ego,” majorem præcepti vim ostendit. Quod autem cum Deo bellum gerat Carpocrates, et Epiphanes etiam in eo, qui vulgo jactatur, libro De justilia, patet ex eo quod subjungit his verbis: “Hinc ut qui ridiculum dixerit, legislatoris hoc verbum audiendum est: ‘Non concupisces:’ usque ad id, quod magis ridicule dicit: ‘Res proximi tui.’ Ipse enim, qui dedit cupiditatem, ut quæ contineret generationem, jubet eam auferre, cum a nullo earn auferat animali. Illud autem: ‘Uxorein proximi mi,’ quo communionera cogit ad proprietatem, dixit adhuc magis ridicule.” Ethæc quidem dogmata constituunt egregii Carpocratiani. Hos dicunt et aliquos alios similium malorum æmulatores, ad cœnas convenientes (neque enim dixerim “agapen” eorum congressionem) viros simul et mulieres, postquam cibis venerem excitantibus se expleverint, lumine amoto, quod eorum fornicatoriam hanc justitiam pudore afficiebat, aversa lucema, coire quomodo velint, et cum quibus velint: meditatos autem inejusmodi “agape” communionem, interdiu jam, a quibus velint mulieribus exigere Carpocrateæ (divinæ enim nefas est discere) legis obedientiam. Has leges, ut sentio, ferre opportuit Carpocratem canum et suum et hircorum libidinibus. Mihi autem videtur, Platonem quoque mate intellexisse, in Republica dicentem, oportere esse communes omnium uxores: ut qui diceret eas quidem, quæ nondum nupserant, esse communes eorum, qui essent petituri, quemadmodum theatram quoque est commune spectatorum; esse autem unamquamque uniuscujusque qui præoccupasset, et non amplius communem esse earn quæ nupsisset. Xanthus autem in iis, quæ scribuntur Magica: “Cœunt autem,” inquit, “magi cum matribus et filiabus: et fas esse aiunt coire cum sororibus, et communes esse uxores, non vi et clam, sed utrisque consentientibus, cum velit alter ducere uxorem alterius.” De his et similibus hæresibus existimo Judam prophetice dixisse in epistola: “Similiter quidem hi quoque somniantes” (non enim vigilantes ad veritatem se applicant), usque ad illud: “Et os eorum loquitur superba.”