Notatu vero dignissimum est hisce novis Arianis ad apostasiam seu Arianismum occasionem fuisse, doctrinam Calvinistarum, id quod ipsi Ariani haud obscure professi sunt. Recitabo hujus rei exemplum memorabile de Adamo Neusero ante paucos annos Ecclesiæ Heidelbergensis ad S. S. primario pastore nobilissimo sacramentario. Hic ex Zvinglianisimo per Ariauismum ad Mahometismum usque, cum aliis non paucis Calvinistis Constantinopolin circumcisionem judaicam recipiens et veritatem agnitam abnegans progressus est Hic Adamus sequentia verba dedit Constantinopol. D. Gerlachio, anne 1574, ‘nullus nostro tempore mihi notus factus est Arianus qui non antea fuerit Calvinista. Servetus, etc., igitur qui sibi timet ne incidat in Arianismum, caveat Calvinismum.’ :
1