The Ben. note
is, Sequitur in hoc canone Basilius Romanas leges, quas tamen
fatetur cum evangelio minus consentire. Lex Constantini jubet
in repudio mittendo a femina hæc sola crimina inquiri, si
homicidam, vel medicamentarium, vel sepulcrorum dissolutorem maritum
suum esse probaverit. At eadem lege viris conceditur, ut
adulteras uxores dimittant. Aliud discrimen hoc in canone
uxores inter et maritos ponitur, quod uxor injuste dimissa, si ab
alia ducatur, adulterii notam non effugiat; dimissus autem injuste
maritus nec adulter sit, si aliam ducat, nec quæ ab eo ducitur,
adultera. Cæterum Basilius ante episcopatum eodem jure
uxorem ac maritum esse censebat. Nam in Moral. reg.
73statuit virum ab uxore, aut uxorem a viro non debere
separari, nisi quis deprehendatur in adulterio. Utrique
pariter interdicit novis nuptiis, sive repudient, sive
repudientur.