Sed neque mulier virtutem pudicitiæ caperet, si peccare non posset. Nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quod suscepto foe tu mari repugnat? Quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum veniat, si admiserit. Nulla igitur laus est, non facere quod facere non possis. Ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed voluntaria. Servanda igitur fides ab utroque alteri est: immo exemplo continentia: docenda uxor, ut se caste gerat. Iniquum est enim, ut id exigas, quod præ stare ipse non possis. Quæ iniquitas effecit profecto, ut essent adulteria, foe minis ægre ferentibus præ stare se fidem non exhibentibus mutuam charitatem. Denique nulla est tam perditi pudoris adultera, quæ non hanc causam vitiis suis præ tendat; injuriam se peccando non facere, sed referre. Quod optime Quintilianus expressit: Homo, inquit, neque alieni matrimonii abstinens, neque sui custos, quæ inter se natura. connexa sunt. Nam neque maritus circa corrumpendas aliorum conjuges occupatus potest vacare domesticæ sanctitati; et uxor, cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitara, out imitari se putat, out vindicari.:
1