33. Et tolletur laetitia et exultatio ab agro fertili (neque enim est hic proprium loci nomen; scio quidem montem Carmelum esse celebrem, sed hic accipitur appellative, quia agitur de regione Moab; sicut explicative continuo post additur proprium nomen regionis,) a terra Moab (inquit Propheta,) et vinum e torcularibus cessare faciam (loquitur adhuc in persona Dei,) non calcabit
cum cantico, cantico, non erit canticum.