4. Residuum locustae comedit (est alia species) bruchus (ita ponamus, quoniam non possumus certo scire quaenam fuerint istae species) et residuum bruchi comedit locusta et residuum locustae comedit eruca (alii primo loco ponunt Erucam, est proprie chenille, et puto potius esse hoc posterius. Picardi vocant casee, quasi ליסח: verisimile est deductum
fuisse nomen illud vulgare ab Hebraeis, quia est fere idem: sed tamen ego non anxie sudo in istis nominibus, quia de sensu Prophetae satis constabit. Nunc venio ad inscriptionem libri.)