Testimonia

Publiek archief van verzamelde, gedownloade, ontdubbelde en geverifieerde teksten.
Overzicht / tekstblob

Tekstblob

sha256: 73708766cd90f365c951dbfb59772263b2bb0ed17c4363124a3d88f84e0f32d0 · 2,504 tekens

ἐπὶ τῇ ἀναδείξει. The Benedictine note is: “Non respicit Basilius ad ritum ostensionis Eucharistiæ, ut multi existimarunt, sed potius ad verba Liturgiæ ipsi ascriptæ, cum petit sacerdos, ut veniat Spiritus sanctus ἁγιάσαι και ἀναδεῖξαι τὸν μὲν ἄρτον τοῦτον αὐτὸ τὸ τίμιον σῶμα τοῦ κυρίου. Haec autem verba ἐπὶ τῇ ἀναδειξει, sic reddit Erasmus,cum ostenditur. Vituperat eum Ducæus; sicque ipse vertit, cum conficitur, atque hanc interpretationem multis exemplis confirmat. Videtur tamen nihil prorsus vitii habitura haec interpretatio, Invocationis verba cum ostenditur panis Eucharistiæ, id est, cum panis non jam panis est, sed panis Eucharistiæ, sive corpus Christi ostenditur; et in liturgia, ut sanctificet et ostendat hunc quidem panem, ipsum pretiosum corpus Domini. Nam 10 Cur eam vocem reformidemus, qua Latini uti non dubitant, ubi de Eucharistia loquuntur? Quale est illud Cypriani in epistola 63 ad Cæcilium: Vino Christi sanguis ostenditur. Sic etiam Tertullianus I. Marc. c. 14: Panem quo ipsum corpus suum repræsentat 20 Ut Græce, ἀναδεῖξαι, ἀποφαίνειν, ita etiam Latine, ostendere, corpus Christi præsens in Eucharistia significatione quodam modo exprimit. Hoc enim verbum non solum panem fieri corpus Domini significat, sed etiam fidem nostram excitat, ut illud corpus sub specie panis videndum, tegendum, adorandum ostendi credamus. Quemadmodum Irenæus, cum ait lib. iv. cap. 33: Accipiens panem suum corpus esse confitebatur, et temperamentum calicis suum sanguinem conformavit, non solum mutationem panis et vini in corpus et sanguinem Christi exprimit, sed ipsam etiam Christi asseverationem, quæ hanc nobis mutationem persuadet: sic qui corpus Christi in Eucharistia ostendi et repræsentari dicunt, non modo jejuno et exiliter loqui non videntur, sed etiam acriores Christi præsentis adorandi stimulos subjicere. Poterat ergo retineri interpretatio Erasmi; sed quia viris eruditis displicuit, satius visum est quid sentirem in hac nota exponere.” This view of the meaning of ἀναδείκνυσθαι and ἀνάδειξις as being equivalent to ποιεῖν and ποίησις is borne out and illustrated by Suicer, S.V. “Ex his jam satis liquere arbitror ἀναδειξαι apud Basilium id esse quod alii Græci patres dicunt ποιεῖν vel ἀποφαίνειν σῶμα χριστοῦ.” It is somewhat curious to find Bellarmine (De Sacr. Euch. iv. § 14) interpreting the prayer to God εὐλογῆσαι καὶ ἁγιάσαι καὶ ἀναδεῖξαι to mean “ostende per effectum salutarem in mentibus nostris istum panem salutificatum non esse panem vulgarem sed cœlestem.”

Alle records · Zoek op deze hash